Dasium

Dasium: Mesa principal en el refectorio monacal de S. Germani Paris.
-"Gal. Dais, unde nomen. Veteres hujusce Monasterii Consuetudines, apud Marten. de antiquis Monachorum ritibus pag. 109. ubi de Collatione ante Completorium : Conventus ascendet ad mensas, sed non sedebunt quousque Prior sederit ad Dasium, et sederit super sedem. Si vero Abbas fuerit ad Collationem, Conventus non erit superius ad mensas, sed stabunt inferius donec Abbas transierit, et sederit ad Dasium supradictum.... Primo versu dicto lectionis, quidam juvenis pulsabit uno ictu campanam quæ pendet super petram eleemosinæ, et tunc surgent quatuor, aut quinque, vel plures, et accipient modellos vitreos, vel argenteos, et implebunt eos vino. Et cum impleti fuerint, juvenis pulsabit campanam supradictam ; et tunc ibunt illi quatuor ordinate, unus juxta alium, versus Dasium, et illis inclinatis coram primo gradu ascensus Dasii, Cantor incipiet : Benedicite, etc... Tale debet esse luminare in refectorio per totam hyemem, dum bibit Conventus... Refectorarius debet accendere ad Dasium duos cereos, et in unaquaque tabula inferius tres cereos. Postea dabunt illi, qui modellos tenent, bibere Priori et Conventui, unicuique in ordine suo.". (Du CANGE, Glossarium, III, 10). Véase en este enlace A. Moreno.

Tipo: Iglesia

La voz ha sido modificada a fecha 2023-10-05.

Fichas de la voz «Dasium», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"