Lagas

Lagas, lagha, lag, law: Ley para los sajones.

-" unde Angli Law. Capitula post Concilium Grateleanum ann. 928 : Aliquando fuit in Anglorum Laga, quod populus et leges (f. Reges) consilio regebantur, etc.
Leges Henrici I. cap. 2 : Murdra... quæ amodo facta fuerint emendentur secundum Lagam Regis Eduardi.
Infra : Lagam regis Edwardi vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio Baronum suorum.
Eadem habentur in Charta Johannis Reg. apud Matth. Paris. ann. 1213. et Ricardum Hagulstad. de Gestis Reg. Stephani ann. 1135. Eædem Leges cap. 54 : Ubi vero aliquis eorum optionem habet per justitiam amicitiæ, vel Lagæ, et amicitiam eligit, fiet hoc ita firmum ut ipsum judicium.
Cap. 66 : Si quis ordinatorum aliquem verberibus vel vinculis, vel aliquatenus affligat, emendet ei sicut rectum sit, et Episcopo emendationem altaris, Regi vel domino plenam mundbreche, vel plena Laga perneget.
Cap. 66 : Laga Anglorum, Denelaga, etc.
Vide Lada, Lex. et Phillips. de Jure Angloss. not. 300.
Lagha, Eadem notione. Charta Guillelmi Comitis Flandriæ ann. 1127. super confirmatione Consuetudinis villæ S. Audomari : Laghas seu consuetudines suprascriptas perpetuo eis concedo, et ratas permanere præcipio.". Esto mismo aparece en un documento del conde Teodorico de Flandes, año 1128.
(Du CANGE, Glossarium, V, 11). Véase en este enlace) C. Calero.

Tipo: Derecho

La voz ha sido modificada a fecha 2024-05-22.

Fichas de la voz «Lagas», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"