Lagena

Lagena, laguna, laguenae, laguenna, lagenares, laguncula, lagenula : Tipo de medida entre los anglos.

-"quæ sic describitur in Assisa Davidis Regis Scotiæ de Ponderibus et mensuris § 8 :
Lagena debet continere 12. libras aquæ, videlicet 4. libras de aqua marina, et 4. libras de lacu vel stagno, et 4. libras de aqua currente et clara. Lagena debet esse in profunditate 6. pollices cum dimidio pollicis. In latitudine inferiore debet esse 8. pollicum, cum dimidio pollicis, et cum spissitudine ligni utriusque partis : et in rotunditate partis superioris debet esse 27. pollicum : et in rotunditate inferiore debet esse 23. pollicum.
Statuta Hospitalis S. Juliani, in Additam. ad Matth. Paris. pag. 163 :
Habeant .... qualibet septimana 14. Lagenas cervisiæ.
Vide Iter Camerarii Scotici cap. 10. § 8. Lagena arvinæ, in chart. Belg. ann. 1315. apud Lappenb. Orig. Hans. in indice.
Fuit etiam Lagena non liquidorum dumtaxat, sed et aridorum mensura. Fleta lib. 2. cap. 12. § 1 :
Sciat, quantum bladum teneat Lagena, et quantum bussellos. Lagena butiri, lib. 2. cap. 76. § 12. cap. 87. § 1. De quolibet tonello seu Lagena varii operis , in chart. Belg. ann. 1357. apud Lappenb. Orig. Hans. pag. 440. Una Lagena (al. tunna) cum opere, in chart. Novogorod. ann. 1298. ibid. pag. 159.".
(Du CANGE, Glossarium, V, 19). Véase en este enlace) C. Calero.

Tipo: Medida

La voz ha sido modificada a fecha 2024-05-22.

Fichas de la voz «Lagena», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"