Manca

manca, mancam, marcam, mancusa: Por Marca, o por cierta pesa de oro y plata.

-"Willelm. Malmesb. lib. 2. de Gestis Angll : Ad omnes principales sedes librum hunc suo jussu conscriptum se velle transmittere, cum pugillari aureo, in quo esset Manca auri. Glossarium vetus Anglican. circa tempora Edw. III. exaratum, Mancam sive mantam auri, triginta denariorum fuisse tradit. Lambardus mancusam et marcam, (quæ verba idem sonant cum manca) nummum argenteum 30. valentem denariis interpretatur. Verum jure in dubium vocat Somnerus, an Manca et Mancusa nummus aut percussa moneta fuerit, cum probabilius sit, fuisse auri aut argenti quid certo quodam pondere constans, qua notione marcam vulgo accipimus, cujus valor tam in auro quam argento crescit aut minuitur pro ratione valoris monetæ, qui ut plurimum pro nutu et libito Principum minuitur aut augetur. Atque inde fit, ut in Legibus Henrici I. cap. 69. manca sex solidis æstimetur, quinis nimirum denariis ad solidum : in Lege Adelstani Reg. cap. 6. 30. denariis ; mancusa vero apud Willelmum Thorn pag. 1776. in Variantibus Lect. pondus 2. solid. et 6. denar. dicatur. Occurrit in Legibus et Scriptoribus Anglicis passim. Vide Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 266. et infra Mancusa.". (Du CANGE, Glossarium, V, 206-207) Véase en este enlace C. Calero.

Tipo: Pesos

La voz no ha sido modificada.

Fichas de la voz «Manca», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"